[56] EPISTOLA LVI. Clarissimo Viro D. PETRO MEDMANNO, Consuli Emdensi, Fratri observantissimo, Dederam id negotii in abitu istinc meo GERARDO CAMPIO, Vir Cl. ut aut pecuniam mihi abs te datam, tibi rursum redderet: aut nomen ejus fratris qui illam ad me mittebat abs te sciscitaretur. Me enim nolle eam pecuniam retinere, nisi sciam cujus nomine mihi daretur. Iam vero audio GERARDUM istinc abesse. Et cum hactenus mihi non sit indicatum nomen ejus fratris, qui mihi per te eam pecuniam dari volebat: scripsi jam denuo ad GERARDUM, aut ut nomen fratris illius (quisquis tandem est) abs te resciscat: aut tibi pecuniam rursus omnino reddat. Te vero oro ne aegre feras, quod hoc ita faciam. Non enim aut tuo id, aut ejus ipsius qui suam erga me beneficentiam declarare voluit contemptu ullo facio, quatenus igitur frater est, quemadmodum tu mihi dicebas: sed nolo ut sui illum nominis apud me pudeat, quem praestiti erga me beneficii non pudet. Et cogitare potes, interesse mea, ut sciam quibus debeam: & quorum beneficentia juver. Neque enim dissimulo, me juvari a piis fratribus; neque item me pudet fateri: quod eorum beneficentia (bona ex parte) sustenter. Sed non ideo tamen a quibuslibet cupio sublevari. Imo vero a nemine cupio sublevari: nisi cujus fidem & pietatem perspectam habeam. Aut igitur nomen suum edat (quisquis ille tandem est) qui me per te sublevari voluit: aut suam sibi rursum pecuniam habeat. Si frater est, fraterna apud fratrem quem juvat libertate utatur, in indicando suo nomine: alioqui alienum est a fraterno vinculo, fraternaque libertate, nolle a fratre agnosci. Adde, mi Domine MEDMANNE, quod tibi alioqui etiam ipse rettuli, non me tantum, sed plures quoque alios suspicari, eam pecuniam a Principe ipsam mihi consignatam esse. Quod si ita est, (etiamsi tu id apud me semel atque iterum negasti) ego plane illam habere nolo; neque volo ut ulla sua erga me officia, hypocrisi suae obtendat. Cujus illam ego apud tribunal CHRISTI accuso. Habeat sibi ipsa omnem suam pecuniam; in suae hypocriseos condemnationem, nisi resipiscere velit. Ego, dum talis esse pergit, nullam cum ea partem habere volo. Excusationes quas adfert, tunc expendemus, cum ante CHRISTI DOMINI tribunal sistemur. Id quod alioqui, neque illi, neque mihi, nimium diu exspectandum erit. Dabis autem veniam, quod te ita interpellem. Aliter enim facere non possum. Vale. Francoforti VI. Iulii. Anno MDLV. IOANNES a LASCO, Manu propria. |